Ac primum de Agyrinensi populo fideli et inlustri breviter cognoscite. Agyrinensis
est in primis honesta Siciliae civitas hominum ante hunc praetorem locupletium
summorumque aratorum. Eius agri decumas cum emisset idem Apronius, Agyrium
venit. Qui cum apparitoribus eo et vi ac minis venisset, poscere pecuniam grandem
coepit ut accepto lucro discederet; nolle se negoti quicquam habere dicebat, sed
accepta pecunia velle quam primum in aliam civitatem occurrere. Sunt omnes
Siculi non contemnendi, si per nostros magistratus liceat, sed homines et satis
fortes et plane frugi ac sobrii, et in primis haec civitas de qua loquor, iudices.
Itaque homini improbissimo respondent Agyri nenses sese decumas ei quem ad
modum deberent daturos: lucrum, cum ille magno praesertim emisset, non
addituros. Apronius certiorem facit istum cuia res erat. Statim, tamquam coniuratio
aliqua Agyri contra rem publicam facta aut legatus praetoris pulsatus esset, ita
Agyrio magistratus et quinque primi accitu istius evocantur. Veniunt Syracusas;
praesto est Apronius; ait eos ipsos qui venissent contra edictum praetoris fecisse.
Quaerebant, quid? Respondebat se ad recuperatores esse dicturum. Iste
aequissimus homo formidinem illam suam miseris Agyrinensibus iniciebat:
recuperatores se de cohorte sua daturum minabatur. Agyrinenses, viri fortissimi,
iudicio se passuros esse dicebant.
Ingerebat iste Artemidorum Cornelium medicum et Tlepolemum Cornelium
pictorem et eius modi recuperatores, quorum civis Romanus nemo erat, sed
Graeci sacrilegi iam pridem improbi, repente Cornelii. Videbant Agyrinenses,
quicquid ad eos recuperatores Apronius attulisset, illum perfacile probaturum:
condemnari cum istius invidia infamiaque malebant quam ad eius condiciones
pactionesque accedere. Quaerebant quae in verba recuperatores daret.
Respondebat, Si pareret adversvs edictvm fecisse; qua in re in iudicio dicturum
esse aiebat. Iniquissimis verbis, improbissimis recuperatoribus conflictari
malebant quam quicquam cum isto sua voluntate decidere. Summittebat iste
Timarchidem qui moneret eos, si saperent, ut transigerent. Pernegabant. 'Quid
ergo? in singulos HS quinquagenis milibus damnari mavultis?' Malle dicebant.
Tum iste clare omnibus audientibus, 'Qui damnatus erit,' inquit, 'virgis ad necem
caedetur.' Hic illi flentes rogare atque orare coeperunt ut sibi suas segetes
fructusque omnis arationesque vacuas Apronio tradere liceret, ut ipsi sine
ignominia molestiaque discederent.
Hac lege, iudices, decumas vendidit Verres. Dicat licet Hortensius, si volet, magno
Verrem decumas vendidisse. Haec condicio fuit isto praetore aratorum, ut secum
praeclare agi arbitrarentur si vacuos agros Apronio tradere liceret; multas enim
cruces propositas effugere cupiebant. Quantum Apronius edidisset deberi, tantum
ex edicto dandum erat. Etiamne si plus edidisset quam quantum natum esset?
Etiam, quando magistratus ex istius edicto exigere debebant. At arator repetere
poterat. Verum Artemidoro recuperatore. Quid si minus dedisset arator quam
poposcisset Apronius? Iudicium in aratorem in quadruplum. Ex quo iudicum
numero? Ex cohorte praetoria praeclara hominum honestissimorum. Quid
amplius? Minus te iugerum professum esse dico: recuperatores reice, quod
adversus edictum feceris. Ex quo numero? Ex eadem cohorte. Quid erit
extremum? Si damnatus eris, atque adeo cum damnatus eris,--nam dubitatio
damnationis illis recuperatoribus quae poterat esse?--virgis te ad necem caedi
necesse erit. His legibus, his condicionibus erit quisquam tam stultus qui decumas
venisse arbi tretur, qui aratori novem partis reliquas factas esse existimet, qui non
intellegat istum sibi quaestui praedaeque habuisse bona possessiones fortunasque
aratorum? Virgarum metu Agyrinenses quod imperatum esset facturos se esse
dixerunt.
Accipite nunc quid imperarit, et dissimulate, si potestis, vos intellegere ipsum
praetorem, id quod tota Sicilia perspexit, redemptorem decumarum atque adeo
aratorum dominum ac regem fuisse. Imperat Agyrinensibus ut decumas ipsi
publice accipiant, Apronio lucrum dent. Si magno emerat, quoniam tu es qui
diligentissime pretia exquisisti, qui, ut ais, magno vendidisti, quare putabas
emptori lucrum addi oportere? Esto, putabas: quam ob rem imperabas ut
adderent? quid est aliud capere et conciliare pecunias, in quo te lex tenet, si hoc
non est, vi atque imperio cogere invitos lucrum dare alteri, hoc est pecuniam dare?
Quid tum?
Apronio, deliciis praetoris, lucelli aliquid iussi sunt dare. Putatote Apronio datum,
si Apronianum lucellum ac non praetoria praeda vobis videbitur. Imperas ut
decumas accipiant, Apronio dent lucri tritici medimnum xxxiii. Quid est hoc? Vna
civitas ex uno agro plebis Romanae prope menstrua cibaria praetoris imperio
donare Apronio cogitur. Tu magno decumas vendidisti, cum tantum lucri decumano
sit datum? Profecto, si pretium exquisisses diligenter tum cum vendebas, x
medimnum potius addidissent quam HS dc postea. Magna praeda videtur: audite
reliqua et diligenter attendite, quo minus miremini Siculos re necessaria coactos
auxilium a patronis, ab consulibus, ab senatu, ab legibus, ab iudiciis petivisse.
Vt probaret Apronius hoc triticum quod ei dabatur, imperat Agyrinensibus Verres
ut in medimna singula dentur Apronio HS. Quid est hoc? tanto numero frumenti
lucri nomine imperato et expresso, nummi praeterea exiguntur ut probetur
frumentum? An poterat non modo Apronius, sed quivis, exercitui si metiendum
esset, improbare Siculum frumentum, quod illi ex area, si vellet, admetiri licebat?
Frumenti tantus numerus imperio tuo datur et cogitur. Non est satis; nummi
praeterea imperantur. Dantur. Parum est. Pro decumis hordei alia pecunia cogitur;
iubes HS xxx lucri dari. Ita ab una civitate vi minis imperio iniuriaque praetoris
eripiuntur tritici medimnum xxxiii et praeterea HS lx. At haec obscura sunt? aut, si
omnes homines velint, obscura esse possunt? quae tu palam egisti, in conventu
imperasti, omnibus inspectantibus coegisti; qua de re Agyrinenses magistratus et
quinque primi, quos tu tui quaestus causa evocaras, acta et imperia tua domum ad
senatum suum renuntiaverunt; quorum renuntiatio legibus illorum litteris publicis
mandata est; quorum legati, homines nobilissimi, Romae sunt, qui hoc idem pro
testimonio dixerunt!
Cognoscite Agyrinensium publicas litteras, deinde testimonium publicum civitatis.
Recita.
Home
| Contatti | Disclaimer
| Sito partner
www.agyrion.it 94011 Agira (Enna)
scrivi al webmaster